Rozmiar: 15909 bajtów

CCLXXXVIII.

1394, Juni 22. Frankenstein.

Derselbe vidimiert und bestätigt dem Stifte ein altes herzogliches Privileg über Banau und Johnsbach.

In nomine domini amen. Nos Stephanus Poduschka auctoritate corone regni Bohemie capitaneus Frankinsteinensis recognoscimus tenore presentium publice universis, quod in nostra testiumque subscriptorum presentia constitutus venerabilis ac religiosas dominus Johannes abbas monasterii Chamencz ord. Cyst. supplicans nobis diligenter, quatenus sibi totoque conventui monasterii Chamencz et eorum successoribus quandam litteram bone memorie illustris Bolkonis quondam ducis Slezie et domini de Furstinberg et Munstirberg auctoritate regia, qua presentialiter in districtu Frankinsteinensi fungimur, approbare, ratificare et confirmare dignaremur. Cuius tenor sequitur in hec verba: - No. CLXIX. - Nos igitur ad supradicti domini Johannis abbati totoque conventu monasterii Chamencz supplicationis instantiam supradictas litteras in omnibus suia tenoribus, sententiis, punctis et clausulis de verbo ad verbum, prout exprimuntur superius et sicut processerunt, auctoritate corone regni Bohemie, qua presentialiter fungimur in districtu Frankinsteinensi, approbamus, ratificamus, renovamus et de certa nostra scientia confirmamus harum, quibus sigillum regium capitaneatus Frankinsteinensis ad hereditates et causas appensum est testimonio litterarum, iuribus tamen domini nostri regis in omnibus semper salvis, presentibus: strennuo militi Conrado de Reibnicz; Hermanno de Richinbach, Heynrico de Reibenicz, Johanne de Petirswalde, Cunrado de Bela, Wenyko Heryng feudalibus domini nostri regis predicti et Nicolao notario nostro testibus ad premissa. Actum et datum in Frankinstein feria secunda infra octavam Corporis Christi anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo quarto.

Or. Perg. An grünseidner Schnur das wohlerhaltene S.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów